- SCANDERBEG
- SCANDERBEGi. e. Alexander M. nomen Georgii Castrioti Albaniae Regis. Cum quatuor hic fratribus, a Iohanne Patre, Turcis obses datus, licet minimus natu, ita tamen placuit Amurathi II ut reliquis lentô venenô consumptis, ille in vita conservaretur. Proin per vim circumcisus, et sollicite in arte imprimis militari, Imperatoris iussu, institutus est; quod tantô successu factum, ut, post res pro illo fortiter aliquandiu gestas, tandem, paterni imperii memor, contra illum niti sibi proposuerit. Itaque Croiâ metropoli, per fraudem potitus A. C. 1443. cum incredibili subditorum laetitiâ, regnum occupavit. Cum sceptro, fidem Christianam denuo amplexus, stupendô plane rerum suarum successu usus est. Turcam Croiam obsidentem, repulit, exercitibus eius saepius in fugam coniectis: Et periit quidem in iterata Croiae obsidione Amurates, A. C. 1450. nec Mahometes II. felicior fuit, cum quo octennium circiter, eâdem gloriâ Scanderbegus rem gessit: numquam cedens, semper victor, et licet 2000. Turcarum propriâ occiderit manu, non unquam tamen vulneratus. Itaque pacem facere Turca, vel potius inducias coactus, illô a Ferdinando Arragonio et Pio II. in Italiam, contra Gallo vocatô, Croiam denuo circum vallavit binis vicibus, totiesque repulsus est. Obiit tandem Lissae, A. C. 1467. aetat. 63. urbe ditionis Venerae, quâ postmodum a Mahomete captâ, Turcae, qui ad nomen Scanderbegi olim fugiebant, ad eius cineres tantâ freque ntiâ confluxerunt, ut felix probusque haberetur, qui ossa tangere, felicior, qui minimam eorum particulam obtinere potuerit, quam quidam auro inclusam, velut sacratissimas reliquias, collo appenderunt. Marin. Barlet. Histor. Scanderb. Paul. Iov. in Elog, Leuncl. in Pandect. Turc. Chalcond. Histor. Turc. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.